Pontifex maximus

•Liturgica• •Verba dierum•
•Moralia• •Revolution• •Gehirn und Geist•

Pagina extraordinaria:

f. ija, a.d.XVI. et f. va, a.d. XIII. Kal. Maj. MMXII

In honorem sanctissimi patris
Benedicti PP. XVI

Quemque Christianum praesentis saeculi aliquo modo incertum esse fidei sui eadem ratione qua incredulus quisque incertus sit incredulitatis («Der Glaubende wie der Ungläubige haben, jeder auf seine Weise, am Zweifel und am Glauben Anteil») censuit Joseph Ratzinger in tractatu suo de Symbolo Apostolico (Einführung in das Christentum. München 1968).

Quamquam dolendum – res vera hoc videtur. Repeto annos praeteritos.

Conturbatus ac sollicitatus eram, cum certior factus essem Johannem Paulum PP. II esse moriturum, cum rumoribus accepissem quae sententiae praevalerent in collegio Cardinalium. Tunc vero Papa electus est, quod non ausi sperare, Joseph ille interim purpuratus Ratzinger, anno aetatis suae LXXVIII, id est biennio ante terminum miserum Cardinalibus electoribus positum isto edicto Pauli PP. VI.

Non tunc solum, sed et in vita privata experiebar – atque ibi clarius quidem – tot et tanta convenire, ut rationabiliter nequierim dubitare, quin haec confecisset providentia Dei. Cum autem electus sit Benedictus PP. XVI., maxime tale propalam factum est.

Ideo magis magisque discebam confidere providentiae Dei. Et ex eo Deo gratias egi propter electionem Papae. Illa ipsa vespera accepi librum meum «Laudate» et solus cantavi illud carmen theodiscum hymnum «Te Deum» imitans; omnes XII strophas cantavi*.

• Eadem theodisce reddita •

Septem anni fertilitatis magnae

Joseph f. Israël septem annos venturos fertilitatis magnae in universa terra Aegypti praedixit atque postea septem annos inopiae;
et constitutus a Pharaone super universam terram Aegypti fructus per annos fertilitatis congregare fecit in horrea; itaque annis inopiae non consumpta est terra.

Joseph Ratzinger constitutus a Domino super universam Ecclesiam septem annos (atque nonnullos menses ultra) fertilitatis magnae paravit Ecclesiae scribendo contionando consulendo – instaurando enim Ordinem traditum liturgiae, absolvendo episcopos Pii X., constituendo ordinariatus anglicanos – et talibus fructibus implevit horrea Ecclesiae, ne timendi nobis videantur ulli anni inopiae.

• Eadem theodisce reddita •

Itaque gaudentes diem felicem natalem LXXXV agimus sanctissimi patris nostri Benedicti XVI ac diem faustum anniversarium VII electionis de eo factae in summum pontificem et precamur:

• Exaudi Christe! •

*  Carmen redditum mutilatum in libro moderno GL; cf. Wilfried Haßelberg-Weyandt: Steifzüge durch EÜ und GL: Te Deum und «Großer Gott, wir loben dich». E&E 14 (2009), S. 33-36
•Eingangsseite• •Der Verein• •Termine•
•Texte• •Kommentare• •Kontakte•

www.OCCIDENS.de